monumenta.ch > Plinius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 33
{XVI} Arction aliqui potius arcturum vocant. similis est verbasco foliis, nisi quod hirsutiora sunt, caule longo, molli, semine cumini. nascitur in petrosis radice tenera, alba, dulci, quae decoquitur in vino ad dentium dolorem, ut ore ita contineatur. decoctum bibitur propter ischiada et stranguriam. ex vino ambustis inponitur et pernionibus; foventur eadem cum radice semine trito in vino. -